- TENEBRAE
- TENEBRAEquibus nominibus cultae fuerint Gentilibus, diximus supra ubi de eorum Diis. Per easdem iurâsse Prienenses, tradit Plut. Probl. Graec. Sunt autem nihil aliud, quam umbra maior, ut umbra nil nisi lumen imminutum, Vossio, de Idol. l. 3. c. 24. qui et (post Casaubonum ad Tiberium Suetonii, c. 68.) compluria adducit exempla eorum, qui tenebricosô quoque aere viderint, hincque etiam in tenebris corpora de se species fundere, colligit, c. seq. At nihil tale in Aegyptiis Tenebris, quae exstiterunt in terra tota Aegyptiorum tribus diebus, Non videbant alter alterum, neque surgebat ullus a loco suo tribus diebus, Exodi, c. 10. v. 22. et 23. Quod nec Scriptores Gentiles latuisse, discimus ex fabula de Iovis cum Alcumena congressu, quem praecepisse Soli, ut triduum lateret, quo gignendo Herculi vacare posset, passim legimus. Unde Herculem τριέϚπερον λέοντα Lycophron, Statius, ternoctem vocat Theb. l. 12. v. 301. ut videre est apud Meursium, ad Lycophronem, p. 107. ubi plura hanc in rem. Quemadmodum et totum hunc Caeli Tertaeque orbem densissimis Tenebris initiô creationis immersum fuisse iidem non ignorârunt. Namque ἀέρα ζοφώδη, tenebrosum, principium huius universi posuit Phoenicum Theologia, uti videre est apud Sam. Bochartum, Geogr. Sacr. l. 2. c. 2. Et Aristophanes apud Lucianum Philopatr.Νὺξ Ε᾿ρεβός τε μέλαν πρῶτον καὶ Τάρταρος ἐυρύς.Et Ovid. l. 1. Met. v. 10.Nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,Nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe etc.Vide infra Theuth. Imo et Inferis suis tenebras inducunt passim. Sophocles apud Plut. de aud. Poet.Ε῎νθεν τὸν ἄπειρον ἐρεύγονται ςκότονΣκληροὶ δνοφερᾶς νυκτὸς ποταμὸι.Unde loca nocte silentia late, Virgilio dicta. Aen. l. 6. v. 265. atque silentem nocte perpetuâ domum Seneca vocat, Hypopolyt. Act. 1. Sc. 2. v. 221. Vide Tobiam Pfannerum ubi suora c. 21. §. 9. De Tenebrarum vero Hieroglyphico, caudâ videl. crocodili Orum, in Hieroglyph. etc. In Ecclesia Rom. Tenebrae, officium Eccles. dicitur, quod peragitur Feriâ 4. 5. et 6. maioris, ut vocant, hebdomadae: Primo, quia in luctu et maerore (Ecclesia) est, propter Domini passionem; et propter eius triduanam mortem exsequias celebrat triduanas. Secundoofficium Tenebrarum significat tenebras, quae fuerunt super faciem terrae, dum pendebat Sol iustitiae in cruce etc. Durandus Rational.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.